monumenta.ch > Plinius > sectio 132

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 15, 132
{XXXIX} id quoque quod daphnoides velut genus in nominum ambitu est; alii enim Pelasgum, alii eupetalon, alii stephanon Alexandri vocant. et hic frutex est ramosus, crassiore ac molliore quam laurus folio, cuius gustatu accendatur os, bacis e nigro rufis. notatum antiquis, nullum genus laurus in Corsica fuisse, quod nunc satum et ibi provenit.